(excerpta ex oratione eius)
Est nostri ac hereditatis culturalis nostrae nos sonos, qui per se aliqui fugientes
sunt, conservare. Interest hac in Phonotheca etiam sonitus rerum cottidianarum
collectari, exempli gratia sonandum ferriviae veteris stratariae, quod nostra
aetate non iam audimus - imagines veterum insigniumque tabernarum, res omnes
ergo, quae in instrumentis audiovisificis recordatae sunt, quae hereditas culturalis
nostra significant, quae imprimis ad futura nostra magni momenti sunt...
Semper iuvat illos veteres phonodiscos laccae factos, exempli gratia cantus,
in receptione originali audire, hoc eventum vel maxime singulare est...
Necesse est instrumenta communicationis nova etiam pro eo instituere, ut ad
summam facultas loci data sit haec omnia conservare; dictum aculeatum: digitalizare...
Censeo nobis instrumenta communicationis nova (adnotatio: interretis) utenda
esse, ut hominum infinitam multitudinem attingamus...
Censeo hanc Phonothecam, hanc Mediathecam, plane graves partes esse ad munus
nostrum tuendum hereditatem culturalem nostram conserverare. Opto et spero hanc
Mediathecam a multis imploratum iri, desidero multos discipulos hac facultate
praebita uti, multas scholas hoc munus pro rerum educandi, pro consiliorum educandi
expolendo incursionem facere. Gratias magnas omnibus ago, qui fidem suam interposuerunt,
opto, ut res prospere procedant et sic proclamo ac declaro dedicationem Mediathecae!
|
BM Gehrer |
|
© Lex
copiandi MCMXCVIII Mediatheca Austriaca. Leges omnes excipiunt. Commutatio ultima mense Iuniii MMIV a Walthario Perné (Latine) |