phonodisci veteres

 

Tabularium phonodiscorum laccae factorum

Mediathecae Austriacae

(exemplum e "Das audiovisuelle Archiv Nr. 43", mensis Septembris MCMXCVIII)


scriptum et in Latine translatum

a Walthario Perné, curatore et rectore tabularii istorum phonodiscorum laccae factorum Mediathecae Austriacae


"Antiquarium phonodiscorum laccae factorum Robertus Teuchtler - fodina collectorum phonodiscorum laccae factorum - Vindobona, tribu prima, via Scotorum IIIa, nummero telephonico U 21 1 38" - quis collectorum phonodiscorum laccae factorum hanc adressam nescivit? Robertus Teuchtler nondum mercator, minime vero, erat persona, quae diebus hodiernis "freak" nominetur. Ex illo die anni MCMXXIX, quo Teuchtler phonodiscum laccae factum primum emerat - recordatio cantricis vocis acutae Amelitae Galli-Curci erat - collectio privata usque ad finem belli secundi universalis ad DCCCC exemplaria creverat. Ut haec phonodisci laccae facti e pugna circum Vindobonam et tumultis posterioribus salae evaderent, fere miraculum est.


"Inopia est initium inventoris", vetus proverbium Germanicum dicit et Robertus Teuchtler ingeniosus fuit. Post finem belli, cum domus fabricatoria "Steirische Gußstahlwerke", ubi Teuchtler occupatus erat, portas suas non iam aperuissent, consilium cepit e phonodiscis laccae factis suis pecuniam facere. Duo conclavia in tabulato primo domicilii eius viae Scotorum IIIa adapta fuerant et "antiquarium phonodiscorum laccae factorum Robertus Teuchtler" fundatum erat! Mox negotiolum eius in tabernam in area domus transferri potuit et multitudo phonodiscorum laccae factorum Roberti magis magisque crevit .....


"Ille Teuchtler" res secreta factus est non solum collectoribus sed etiam symphoniacis, moderatoribus musicorum, cantoribus cantricibusque; omne collegium musicum Vindobonense seras tabernae eius in manus dedit. Ad id accessum est Robertum encyclopediam vivantem historiae melodramae melodramatiique fuit. Contacta eius cum fere IV milia collectoribus in omne orbe terrarum perfecerunt, ut emptoribus suis etiam voluptates rarissimas implere potuit. Quamquam non solum concentibus symphoniacis musicisque sed cantionibus et etiam musicis iazensibus et omnino omnibus, quae aliquando phonodiscis laccae factis edita erant, mercaturam fecit, amor eius apud interpretes claros decenniorum primorum saeculi nostri manserat.


Cum in annis quinquagenariis phonodisci e chlorido polyvenylii in locum phono phonodiscorum laccae factorum succederent, naturaliter Robertus Teuchtler progressus istius socius fuit, sed cor suum omni vita phonodiscis laccae factis pulsavit.


Mox taberna eius fluctu editionum novarum minor fuit, itaque "ille Teuchtler" in tribum VI., in viam molarum venti X, emigravit, ubi una cum filio suo Ioanne-Marco consilio et verbis suis ad latus emptorum suorum stetit. Cum cor Roberti die XXIII mensis Iulii MCMLXXXV pulsare finivit, Vindobona institutionem scenae musicae amisit.

Phonodisci quoque, phonocasetae, disci compacti recordationibus fere perfectis et opera simplici audiendo phonodisci laccae facti loco suo pepulerant et tantum collectores rari istos veteres fragilesque discos postulabant. Ergo Ioannis-Marcus Teuchtler tandem corde tristi in animum induxit collectionem patris vendere.


Tabularium phonogrammatum Academiae Litterarum Austriacae priorem coeperat et anno MCMLXXXVII sedes administri litteris pervestigationique scientiae praepositi collectionem omnem emit. Primo phonodiscis laccae factis in Bibliotheca Nationali Austriaca breviter prostratis in tabularium novum adaptum Phonothecae Austriacae transtulerunt, ubi aeris qualitate tractationem completam exspectant.


"Collectio Teuchtler" circa LXX milia phonodiscorum laccae factorum complexa est, numerus exactus nondum definiri potest. In genere status istorum phonodiscorum excellentissimus usque ad optimum significandus est. In datarum ordinatrum nostrum usque ad hoc tempus circa XXV milia retulerunt.


Opinio sequens in aestimatione e phonodiscis laccae factis iam tractatis sita est:


* Circa LXXV per centum collectionis e musica classica, exempli gratia concentibus, melodramis, melodramatiis, cantibus, sinciniis et ceteris,

* circa XX per centum e musica populari, musica cinematographica, musica iacensi et ceteris,

* quod restat, e vocibus animalibus, sonitu tintinnabulorum, fremitibus variis et - me dolet - minimis vocibus actorum actricumque

composita sunt.

 

 

 

 

informationes

 

phonodisci veteres

auxilia

BM Gehrer

novitates

pagina domestica

 

© Lex copiandi MCMXCVIII Mediatheca Austriaca. Leges omnes excipiunt.
Commutatio ultima mense Iuniii MMIV a Walthario Perné (Latine)